- ORPHEUS
- ORPHEUSut sensit Myrleanus Asclepiades, Apollinis et Calliopes, unius Musarum, fil. fuit. Virg. in Pollione:Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,Nec Linus; huic mater quamvis, atque huic pater adsit,Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.Apollon. vero l. 1. Arg. Oeagri, et Calliopes filium facit:Πρῶτά νυν Ο᾿ρφῆος μνησώμεθα, τὸν ῥά ποτ᾿ αὐτὴΚαλλιόπη Θρήικι φατίζεται ἐυνηθεῖσαΟἰάγρῳ, σκοπιῆς Πιμπληΐδος ἄγχι τεκέςθαι.Alii Oeagri, et Polymniae, alii Menippes, alii Thamyridis filium fuisse voluerunt, atque Ialemum et Hymenaeum huius fratres fuisse constat. Hunc a Mercurio, sive ut alii habent, a patre Apolline lyram accepisse ferunt, eâque tantum valuisse, ut illius cantu silvas, et saxa moverit, fluviorum cursum inhibuerit, ferasque mitiores reddiderit. De quibus postea. Quamvis autem multi fuerunt Orphei, testante Suidâ, omnia tamen ceterorum facinora ad vetustissimum Thracem, Oeagri filium referuntur, qui, ut Tzetzes ait, Hist. 399. Chil. 12. fuit Herculis coaetaneus, ac floruit annis 100. ante bellum Troianum. Hic primus omnium apud Graecos de Astrologia scripsit. Lucian. de Astrolog. Ε῾λληνες δὲ οὔτε παῤ Αἰθιόπων, οὔτε παῤ Αἰγυπτίων ἀςτρολογίης περὶ οὐδὲν ἤκουσαν, ἀλλά σφιν Ο᾿ρφεὺς, ὁ Οἰάγρου καὶ Καλλιόπης πρῶτος τάδε ἀφηγήσατο. Idem primus Bacchi sacra in Graeciam introduxit, et in monte Boeotiae Thebis, ubi Liber Pater natus est, sacra illa, quae Orphica vocantur, in quibus ipse postea fuit laceratus, instituit, ut ait Lactantius, de falsa Religione. Hic multa humanae, politicaeque vitae utilia invenit, ut ait Pausan. in Boeot. Deorum initia, et universam Theologiam primus aperuit. Scripsit de Elementorum inter se mutuâ generatione, de vi amoris in rebus naturalibus, de Gigantomachiâ, de Raptu Proserpinae, de Cereris erroribus, de laboribus Herculis, de Idaeorum, et Corybantum sacrorum ritibus, de occultis oraculorum responsit, de Veneris et Minervae sacrificiis, de luctu Aegyptiorum Osiridis causâ, ac de illorum lustrationibus, de vaticiniis, de observationibus auspiciorum, de situ fibrarum, de somniorum interpretatione, de signis ac prodigiis, de que illorum expiationibus, de expiatione inferorum, de ratione et motu astrorum, quô pactô Dii irati placari possint, etc. de quibus omnibus se scripsisse testatur initiô Argonauticorum, quae sub illius nomine circumferuntur. Non defuerunt, qui Orpheum et Amphionem magos Aegyptios fuisse arbitrati sunt, ut ait Pausan. in post. Eliacis. Uxorem habuit Eurydicen, cuius amore cum flagraret Aristaeus, eamque insequeretur, ut captae vim inferret, illa per loca devia fugiens a serpente in herba latente icta interiit. Virg. Georg. l. 4. v. 457.Illa quidem, dum te fugiens per flumina praeceps,Immanem ante pedes hydrum moritura puellaServantem ripas altâ non vidit in herbâ.Tum sama est, Orpheum sumptâ citharâ ad inferos descendisse, atque cum mirificam quandam lamentationem cecinisset, lacrimas inseris excitâsse; Plutone deinde placatô ac Proserpinâ, severissimis mortuorum regibus, cantûs suavitate non solum obtinuisse, ut ipse post visam Eurydicen in lucem rediret, sed etiam, ut eam secum abduceret; eâ tamen conditione, ne prius respiceret, quam ad superos pervenisset. Verum cum ille amoris impatiens respexisset, uxorem amisit. Hunc inquiunt, cum ad inferos descendisset, ibi Deorum omnium laudes cecinisse, praeterquam Liberi Patris, quem per oblivionem praetermisit: quare iratus Dionysus furorem suis Bacchis immisit, a quibus apud Hebrum fluv. fuit discerptus, membraque eius per agros sparsa, ut a canibus vorarentur: sed tamen a Musis dicuntur fuisse collecta, et in Dio Macedoniae loco sepulta. Alii dixerunt,a Iove fuisse percussum fulmine, sicut Leonides testatur hôc epitaphiô:Θρηΐκα χρυσολύρην τῇδ᾿ Ο᾿ρφέα Μοῦσαι ἔθαψαν,Ο῝ν κτάνεν ὁψιμέδων Ζεὺς ψολόεντι βέλει.Fertur eius caput in Hebrum deiectum cum lyra in Lesbum delatum fuisse, atque ibi sepultum; Lyram autem inter sidera relatam, et a singulis Musis, quarum laudes eximie cecinerat, novem insignibus stellis insignitam. Alii memorant, illum post mortem Eurydices ceterarum mulierum coniugium sprevisse, multisque persuasisse hominibus, malum ingens esse feminam; quare cum multi abstinerent a nuptiis feminarum, ab illis per simulata Liberi Patris sacrificia discerptus fuit, teste Apollodorô, l. de Diis. Alii turpissimam causam tradiderunt, aiunt eum παιδερμςτίας auctorem fuisse, quam ita attigit Ovid. l. 10. Met. v. 8 ???.Ille etiam Thracum populis fuit auctor amoresIn teneros transferre mares; citraque iuventamAetatis breve ver, et primos carpere flores.Vide Cael. Rhod. l. 15. c. 19. Pausan. in Boeot. indignatas ait Thracum feminas, quod ob cantûs suavitatem multos viros secum abduceret. At Gelous Apollodorus in Philadelphis, iudicem Calliopem electam fuisse inquit a Iove, contendentibus Venere et Proserpinâ de Adonide; quae cum Adonidem communem adiudicâsset, Venus indignata mulieres in Orpheum filium eius concitavit. Alii dicunt, ita Venerem vertisse amorem omnium mulierum in Orpheum, ut ab illis raptim captus, dum inter se contenderent de Orpheo, fuerit laniatus. Agatharchides Cnidius l. 22. rerum Asiaticarum, Orpheum scripsit, mortuâ Eurydice, venisse ad Aorthum in Thesprotidem, ubi pervetus erat oraculum evocandarum animarum: ibi cum Eurydicem sibi adesse putâsset, scque deceptum comperisset, sibi mortem conscivisse. Inde scripsit Pausanias, luscinias quae forent circa sepulchrum Orphei in Thracia, cantum emittere ceteris omnibus suavioruem. Denique alii vitae pertaesum, post mortem uxoris, sibi manus intulisse inquiunt prae maerore. Vetustissimum poetarum, appellat Lactant. l. 1. Poemata 39. composuisse dicitur, quae temporum iniuriâ periêre. Hymnos enim et versus, qui illi vulgo tribuuntur, φασὶν ὑπὸ Ο᾿νομακρίτου τοῦ Α᾿θηναίου συντετάχθαι, ait Tatianus. Clarissimus Vossius, Orphea hunc numquam fuisse putat, sed esse nomen ab antiqua Phoenicum lingua, quâ usi Cadmus, eiusque posteri, atque a scientia nomen hausisse. Arifa enim Arabibus est scire; Unde Arif, sciens, doctus. Hanc sententiam verisimiliorem facit, quod Cicer. l. 1. de Nat. Deor. refert, Aristotelem prodidisse Orphca istum numquam fuisse, quae vero carmina eius nomine circumferuntur, ea a Pythagoricis attribui Cecropi cuidam, vel, ut legi debet, Cercopl. Nota etiam, Origenem negâsse ulla Orphei acripta suô aevô exstitisse, l. 1. κατὰ Κέλσου. Fabulam Orphei optime omnium fuse tractat Virgil. Georg. l. 4. EtProximus huic, longo sed proximus intervalloOvidius Metam. l. 11. Vide Boetium de Consol. Phil. l. 1. c. 3. Mythologiam eius habes apud Natal. Comit. l. 7. c. 14. Et eam quoque breviter innuit Horat. ad Pisones de Arte Poet. v. 391. f.Silvestres homines, sacer, interpresque DeorumCaedibus, et victu foedô deterruit Orpheus,Dictus ob hoc lenire tigres, rapidosque leones.Plurimi Poetae, ut nil dicam de mira Alexandri Severi Imper. devotione, qui in larario suo, inter Divos Principes, et animas sanctiores, coluit Christum, et Abrahamum, Orpheum et Apollonium, Lamprid. in Severi vita c. 29. sunt in laudibus eius decantandis, apud quos, imo et Oratores ac Philosophos movit Orpheus suâ citharâ et cantilenâ Homines, Deos, Astra, fluvios, Ventos, Arbores, Volucres, Animalia, Lapides, Montes. Inferos. I. Homines. Calpurnius, Ecl. 2.Convenit umbrosa quicumque sub ilice lentusPascit oves. ——— ——Plato quoque in Protagora, ait Protagoram ipsum homines cantu et eloquentiâ demulsisse ὥσπερ Ο᾿ρφεύς. II. Deos. Calpurnius ubi supra.———— Faunusque pater Satyrique bicornesAdfuerant, sicco Dryades pede, Naiades udo.Silius Italicus l. 11. v. 462.Auditus Superis, auditus Manibus Orpheus.III. Astra. Haec, si non ipse, certe eius lyra ex fictione Manilii, Nam de hac, quae in caelo est, ita ille l. 5.Tunc silvas et saxa trahens, nunc sidera ducit:Et rapit immensum mundi revolubilis orbem.IV. Fluvios. Apollon. l. 1. Argon.——— ———— Ποταμὦν τε ῥἐεθρα..Horatius Carm. l. 1. Od. 12. v. 9.Arte maternâ rapidos morantemFluminum cursus. ————Propert. l. 3. El. 1. v. 41. cum illo loquens:———— Te concita dicuntFlumina Threiciâ detinuisse lyrâ.Seneca in Herc. Furente Actu 2. v. 573,Ars quae praebuerat fluminibus moras.Et in Medea, Actu 3. v. 625.Ille vocali genitus Camenâ,Cuius ad chordas modulante plectrôRestitit torrens. ———Calpurnius,Et tenuêre suos properantia flumina cursus.Sidonius Paregyr. Anth.Cum starent Hebri latices, cursuque ligatôFluminis attoniti carmen magis unda subiret.Boetius, ubi ac Orpheo:Silvas currere mobiles,Amnes stare coegerat.V. Mare. Antipater, in carmine de Orpheo, inter alia nominat παταγοῦσαν ἅλκ, mare obstrepens, quod ille flexit suô cantu. Inde pulchra illa fictio Valerii et Papinii de nave Argo per mare eunte, quam Orpheus suô cantu dirigebat, elemento illi imperans. Ait prior l. 1. v. 470.Nec vero Odrysius transtris impenditur Orpheus,Haud pontum remo subigit; sed carmine tonsasIre docet, summô passim ne gurgite pugnent.Posterior l. 5. Theb. v. 343.———— ———— Oeagrius illisAcclivis malo, mediis intersonat OrpheusRemigiis, tantosque iubet nescire labores.Utrique Silium adiungas, qui sic l. 11. v. 471.Quin etiam Pegasaea ratis, cum caerula nondumCognita terrigenis, pontoque intrare negaret,Ad puppim sacrae citharâ eliciente carinae,Adductum cantu venit mare.VI. Ventos Calpurnius de Orpheo:Desistunt tremulis decurrere frondibus Euri.Horat. ait, l. 1. Carm. Od. 12. v. 10. tardatos Orphei arte,Fluminum cursus, celeresque ventos.Seneca, in Medea v. 627. de rebus Orphei: Siluêre venti. Antipater l. 3. Anthologiae dat illi domitum ἀνέμων βρόμον, ventorum impetum. Et usurpat verbum κοιμάσεις consopies. VII. Arbores. Euripides, in Bacchis, de Orpheo: Συνᾶγε δένδρεα, conduxit arbores. Dio Chrysostomus Orat. 53. φυτὰ nominat inter alia. Et Orat. 73. ita ait, Ε῎τι δὲ τῶν δένδρων προσιόντων ἅμα τῷ καρπῷ τε καὶ ἄνθει, concurrisse arbores ad illum, una cum fructibus, et floribus. Antipater inducit θελγομένας δρύας, permulsas quercus. Seneca in Medea, Silvas trahit. Et Ovidius eleg. 1. l. 4. Trist. v. 17. Cum traheret silvas Orpheus. Horat. l. 1. Carm. Od. 12. v. 7. Insecutae Orphea silvae. Et v. 11.——— Auritas fidibus canorisDucere quercus.Claudian. l. 2. de laud. Stilic. v. 172.——— Orpheo migrantes pectine silvas.Idem in Praefat. l. 2. de Rap. Pros. v. 8.Silvaque Bistonium saepe secuta Chelyn.Sidonius Apollinaris,——— ——— Digitisque canorisCompulit auritas ad plectrum currere silvas.VIII. Volucres. Calpurnius,Et quaecumque vagis altum ferit aera pennis.Seneca in Herc. Fur. Actu 2. v. 572. Aves traxerat. Et in Medea, Actu 3. v. 628.Cui suo cantu volucris relictoAdfuit totâ comitante sylvâ.Ovid. Met. l. 11. v. 20.——— Attonitas etiamnum voce canentisInnumeras volucres. ——— ————Silius, l. 11. v. 469.Immemor et dulcis nidi, positôque volatu.Non mota volucris capitva pependit in aethra.Orpheus ipse de avibus.——— Εἧς δὲ λάθοντα καλιῆς.Dio Chrysostomus Orat. 78. meminit τῶν ὀρνίθων χαταπετομένων πρὸς αὐτὸν Ὁ᾿ρφέἀ ἄδοντα. Et Orat. 32. numerat πτηνὰ καὶ πρόβατα. IX. Animalia, Euripides in Bacchis, inter res Orphei numerat, θῆρας ἀγρῶτας, feras silvestres. Ut etiam Dio Orat. 32. τὰ θηρία ἡμέρωσε feras mansuefecit. Et 78. meminit τῶν θηρίων κηλουμένων ὑπὸ τῆς φωνῆς, καὶ παρεςτηκότων πράως, καὶ ἀθορύβως, ferarum, quae eius voce leniebantur, astabantque prope illum mansuete, et quiete. Propert. l. 3. El. 1. v. 41. Orpheu te tenuisse feras. Ovid. l. 3. Amor. El. 9. v. 22.———— Victas obstupuisse feras.Pausanias quoque l. 9. ait, videri statuam Orphei, quam circumstabant ferae expressae in marmore, atque aere. Boetius de Consol. Philosoph. l. 3.Iunxitque intrepidum latusSaevis cerva leonibus,Nec visum timuit lepusIam cantu placidum canem.Ex hoc miraculo pulchre Claudian. praefat. l. 2. de Raptu Proserp. v. 5. de Orpheo iam cessante a Musicâ,Saeva feris Natura redit, metuensque leonum,Implorat citharae vacca tacentis opem.X. Lapides. Antipater petras inducit ab Orpheo θελγομένας mulsas. Apollon. Argon. 1.———— ————ΠέτραςΘέλξαι ἀοιδάων ενοπῃ̈.Orpheus ipse in Argon. Πέτραι δ᾿ ἐσμαράγουν, sonuerunt saxa, videlicet ad Vatis modos. Dio Chrysost. Orat. 53. λίθους κηλεῖν και ἄγειν, delinere saxa et ducere. Et Orat. 78. καὶ τῶν λίθων κινουμένων, καὶ ξυνιόντων, ὡςτε μεγάλα ἕρματα ἀθροίζιςθαι λίθων πλησίον αὐτοῦ. Ovid. l. 3. de Art. Am. v. 321.Saxa ferasque lyrâ movit Rhodopeius Orpheus.Et l. 3. Amor. El. 12. v. 40.Duraque percussam saxa secuta lyram.Seneca in Medea, Act. 2. v. 356.—— Qui saxa cantu mulcet.XI. Montes. Orpheus ipse in Argon.Ε῎ςτη δ᾿ ἄκρα κάρηνα, καὶ ἄγκεα δενδρήεντα.Πηλίου. Cassius Parmensis:Convulsosque suis scopulos radicibus egit.Silius Italicus, l. 11. v. 466.Non illo Pangaea iuga, aut Mavortius Haemus,Non illo modulante sonos stetit ultima Thrace,Cum silvis venêre ferae, cum montibus amnes.Claudian. l. 3. de Consul. Honorii: v. 113.——— Rhodopeia saxaOrpheis animata modis. ————Sidon. Apollin. in Panegyr. Anthemii Aug.Qui cantu flexit scopulos.XII. Inferos. Virgil. Georg. l. 4. v. 481.Quin ipsae stupuêre domus, atque intima letiTartara, caeruleosque implexae crinibus anguesEumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,Atque Ixionei vento rota constitit orbis.Ovid. l. 3. Art. Am. v. 322. ait illum movisse,Tartareosque lacus, tergeminumque canem.Idem Met. l. 11. v. 41.Talia dicentem, nervosque ad verba moventemExsangues flebant animae.Scncca in Hercul. Furent. v. 569.Immites potuit flectere cantibusUmbrarum dominos.Silius Italicus, l. 11. v. 475.—— ——— Pallida regnaBistonius vates, flammisque Acheronta sonantemPlacavit plectro, et fixit revolubile saxum.Nic. Lloydius. Coeterum, prope Pimpleam natum, Apollonius Rhodius Auctor est.——— Τόν ῥά ποτ᾿ ἀυτὴΚαλλιόπη Θρήϊκι φατίζεται ἐυνηθεῖσαΟἰάγρῳ σκοπιῆς Πιμπλήϊδος ἄγχι τεκέςθαι.——— qicem quondam ipsaCalliope Thraci dicitur congressaOeagro speculam prope Pimpleida peperisse.Quam Pimpleam alii montem Thraciae, alii fontem, alii locum iuxta Pieriam esse volunt. Πίπλαν et Πίπλειαν Graeci plerumque scribunt, unde Pipletes vates Orpheus dicitur Appuleio Milesiar. l. 2. Sic in modum superbi iuvenis Aonis vel Musaei vatis Pipletis laceratus atque discerptus domô proturbor. At apud Sithonos illum natum, habet Solin. c. 9. Ex Pieria vero Zonem usque attraxisse nemora, Mela refert l. 2. c. 2. qui ad haec Apollonii respexisse videtur:——— κείνην ἔτι σήματα μολπῆςΑ᾿κτῆς θρηϊκίης Ζώνης ἐπὶ τηλεθόωσαιΕ᾿ξείης ςτιχόωσιν ἐπίτριμοι, ἃς ὅγ᾿ ἐπιπρὸΘελγομένας φόρμιγγι κατήγαγε Πιερίηθεν.——— Eius adhuc signa cantilenaeIn littore Threicio, quod Zone appellatur, florentesOrdine plantatae arbores, quas illeDelinitas citharâ deduxit e Pieria.In quo promontorio arbores illas Orphei Nicander quoque collocat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 159. Pausan. vero l. 6. et eum et Amphionem, etsi Thraces vulgo perhibeantur, fuisse tamen Aegyptô oriundos, ac utrumque arcanis Magorum scientiis excelluisse, refert. Vide Casp. Barthium Animadversion ad Stat. Theb. l. 2. v. 455. Eius porro caput Lesbo appulsum, vaticinari fuisse solitum, atque Cyro etiam Regi, cum aliquos illud consultum Babylone misisset, respondisse hunc in modum, Τὰ ἐμὰ, ὦ Κῦρε, σά, Mea, ô Cyre, tua: quod Cyrus acceperit de locis, eoque ad Imperii incrementum retulerit: Oraculum autem de sorte similique vitae exitu, quod, ut Orpheo contigit a Thrcissis, sic Cyro a femina Scythica praecidendum esset caput, intellexerit, narrat Philostratus in Heroicis, in Philoctete, qua de re vide Gerh. Io. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 3. c. 44. ut de Orphei Argonautae cultu l. 1. c. 39. de eius tetrachordo l. 2. c. 51. et Orphei περὶ λίθων aetate l. 4. c. 13. Ex illius autem doctrina, qualis Thracum fuerit Philosophia, cognosci potest: Multi enim olim Ο᾿ρφαϊκὰ sive Poemata, iuxta Orphei doctrinam, scripsêre, Suidas in Ο᾿ρφεὺς. E quibus maxime celebre nomen Onomacriti est, qui temporibus vixit liberorum Pisistrati, de quo vide Herodot. l. 6. Tatianum item contra Gentes, qui Poemata, quae Orphei nomine circumferuntur, ab Onomacrito hoc Atheniensi fuisse composita, docet, circa Olymp. 50. Leguntur adhuc apud varios fragmenta ex Ο᾿ρφαϊκῶν Scriptoribus, quae collegit Henr. Stephanus in Poesi sua Philos. Sed maxime illustre illud est apud Iustinum Martyrem, in quo de Abrahamo et Mosaicis Decalogi tabulis, quae unde acceperit Onomacritus, non sacile dictu est: nisi forte Auctor istorum non Onomacritus fuerit, sed recens admodum Orphicorum scriptor, atque id non satis attenderit Iustinus. In eo autem Orphici et Pythagorici differebant, quod hi per numeros, illi per fabulas, Auditores docerent. Proclus in Theologiam Platon. l. 1. c. 4. Ο᾿ρφικοὶ διὰ συμβόλων, Πυθαγόρειοι διὰ ἐικόνων τὰ θεῖα μηνύειν ἐφιέμενοι, Orphici per symbola, Pythagorici per iconas divina tradere statuerunt. Vide Voss. saepius laudatum l. de Philosophor. sectis. c. 3. §. 4. et 5. ut et l. de Scientiis Mathem. c. 32. §. 7. ubi sententiam illorum, qui Astrologiam ab Orpheo Graeciae illatam, quique lyram eius 7. chordis constantem, 7. Planetarum fuisse symbolum contenderunt, refutat: De imagine vero Orphei, in fastigio domus Plinianae, Martialem l. 10. Epigr. 19. et ipsum Plin. l. 35. c. 3. etc. Ab Orpheo dicti Orphici, vide supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.